4. Leo quidam presbiter fuit, qui habuit filios Pecionem et Iohannem presbiterum,
Canem dictum propter iracundiam, qui habuit quartam partem de ęcclesia. Qui
presbiter Iohannes genuit filium Iohannem Blancum laicum. Iohannes Blancus non
habuit filium, sed filias. Una ex illis, quę Cara vocabatur, dedit suam partem de ęcclesia
Sanctę Marię, et dedit eam in coniugium Signorello filio Aritii. Ex qua natus est Ugolinus,
quem pater et mater fecerunt canonicum, et pro ipso in canonicam dederunt ipsam
ecclesiam. De Pecione geniti sunt Martinus et lohannes laici. De Martino genitus est
Cunizellus clericus. De Cunizello genitus est Brittolus et Bosolus laici. De Brittolo geniti
sunt Guinigildolus et Guiducius laici. De Iohanne Peci geniti sunt Iohannes clericus et
Rodulfus et Boso laici. Suprascriptus Iohannes Blancus dedit suam partem de altario
Sancti Stephani nepotibus suis supradictis, scilicet Cunizoni clerico et Iohanni clerico et
Rodulfo et Bosoni laicis fratribus. Predicto Iohanne clerico moriente, iudicavit canonicis
XX solidos. Fratres eius Boso et Rodulfus pro ipsis solidis dederunt partes suas
de altario Sancti Stephani canonicis. Cunizellus clericus iudicavit canonicis medietatem
suę partis eiusdem altaris; pro alia medietate filius eius Bosolus et nepotes sui, filii
Brittoli, acceperunt XII solidos ab ipsis.
5. Iohannes presbiter, filius Ati, genuit filium Gerardum presbiterum, qui habuit
aliam quartam partem. Idem Gerardus genuit Mascarum clericum. De Mascaro genitus
est Gerardus laicus, qui Gerardus habuit filios et filias. Unam quidem ex eis nomine
Antilia dedit in coniugium Ubaldulo, filio Gerardi Fuski de Montepupe. Postea ipse Ubaldulus
dedit socero suo unum modiorem de terra in loco qui dicitur Ropone et in Scarniceto
pro ipsa parte ecclesię et misit fratrem suum Ugolinum cum ipsa in canonicam.
6. Hactenus, que mala in ecclesia Sancti Stephani sunt perpetrata, et qualiter ad
canonicos devenerit, sub brevitate memoravimus. Nunc, iuvante Deo nostro, quid in
ęcclesia Sancti Donati gestum fuerit, antequam ad canonicos deveniret, ad memoriam
|
|