[Liber IIII]
1. Fixum manebat in corde propositum in gestis presentibus
amodo servare scilentium, quoniam nullis hec audita
retro temporibus multorum offendunt graviter animum, set
et dilata diutius modum videntur excedere, cum dei sapientia
patris iuxta scripture veritatem in numero, mensura et pondere
universa disponat . Verumtamen in me conversus denuo ad
liquidum cepta describere commodius iudicavi, ut factorum
agnita qualitate certius fieret inde iudicium. Omnis enim
laus atque blasphemia termino cuiuscumque deputatur negotii,
cum tamen incertum sit, utrum dies nostros, qui omnipotens
est, finem dilatet ad illum. Set fiat voluntas tua sicut
in celo et in terra , pater altissime.
2. Igitur auditis his, que Attoni contigerant, prefatus ille
archidiaconus Hildeprandus sua, cum cardinalis esset, auctoritate
illico iuramentum illud violentie omnimodis iudicavit
habendum invalidum. Hunc Romanus adeo verebatur
antistes, ut eo inconsulto nichil omnino presumeret, cum
patenter sanctum predicet evangelium super magistrum non
|
|