Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

236


hec tempora cum Clodoveus, rex Francorum, adhuc esset gentilis,
uxor eius christianissima, que vocabatur Rotillidis, fidem Christi
sepe predicabat eidem. sed cum ille nollet eam audire, contigit
quod cum Alamanis grave bellum habuit, et cum ille in bello
deficeret, votum vovit dicens: "Deus uxoris mee, adiuva me, et ego
pro Deo te colam". facto igitur voto, vires contra hostes resumpsit
et victoriam optinuit, et sic postmodum sacrum baptisma
suscepit. unde verificatum est quod dicit Apostolus: "Salvabitur
autem vir infidelis per mulierem fidelem". ex tunc
autem tota gens Francorum ad fidem Christi conversa fuit.
circa hec tempora Machumettus morbum caducum patiebatur.

Torna all'inizio