item ab hiis, sed non dispari laborant insania, qui cum ignobiles  
sint nullaque genus virtute redimant, sublimia tamen sperare  
presumunt, potentium virorum patrocinia multis ementes periculis 
ut abiecti generis possint ignominiam diffiteri. Plerique  
nobiles criminosis actionibus bonam famam demeriti, fas et nefas  
equa lance trutinant, nichil se deinceps sperantes acturos, quo  
possint semel inflictam notam infamie propulsare. Nonnulli  
quoque de proditorum semine procreati, patrum eligunt sequi  
vestigia. Eiusmodi quidem homines haud indigne ferendum  
est Maionis parere mandatis eiusque limina frequentare. Te  
vero summe nobilitatis et integerrime fame iu[venem, amplissimis 
ditem patrimoniis, nulla permittit ratio lucris turpibus  
inhiare, pre] oculis habe qui te parentes genuerint, et omnem  
tibi delinquendi viam obstructam intelliges aspernandique sceleris  
necessitatem indictam. Certe, si neminem videres proditoris  
huius obviare sceleribus, tu saltem nobilitatis, quam idem atrocissime 
persequitur, vindex esse debueras. Nunc autem, cum  
omnes adversus eum unanimiter moveantur, tu solus eumdem  
predicas innocentem? Cuius dum asseris innocentiam suspectum 
te facis, verendumque tibi ne fame dispendium ac lesionem  
incurras. Quis enim eo putandus nocentior; qui bonorum omnium 
sanguinem sitit, qui nemini nocet nisi quem innocentem  
cognoverit, qui demum ei fraudulenter querit regnum subripere,  
per quem in hanc eminentiam potestatis evasit? tu consilium  
hoc innocentiam vocas, tu propositum hoc approbas, tu regem  
occidi consenties, aut honore privari, cum ei sacramento sis fidelitatis 
astrictus, aut, eo deposito, notarium hunc regem fieri,  
dudum olei venditorem? at, eo regnante, secundus eris a rege,  
summis fulgebis honoribus, optio tibi dabitur quem velis comitatum 
eligere. Sic tibi iam, nisi fallor, de futura prosperitate  
blandiris. O perditissimi virum ingenii! Puta [iam regem depositum. 
Quid ergo? Maionem regnaturum exist]imas? Eadem  
cer[te die qua reg]num occupaverit cum omnibus hiis qui eius 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
 
  |