infirmus, qui consensum et voluntatem suam aperuit domino 
cardinali Sancti Martini et domino Guidoni Cremensi. 
Ex quibus omnibus cardinalibus cum dominus Victor, 
tunc Octavianus, et Rolandus segregati fuissent, remanserunt 
tantum XX electores; quorum novem sanioris consilii et 
nulla coniuratione fedati, quorum prima vox erat in electione, 
dominum Victorem una cum capitulo beati Petri peticione 
populi, consensu et desiderio cleri, annuente ordine senatorum 
et nobilibus Romanis, dominum Victorem elegerunt. 
Et clerus et populus secundum consuetudinem interrogatus per 
scriniarium, si placeret, tribus vicibus clara voce respondit: "Placet". 
Probatum est etiam, quod Rolandus XII° die post domini 
Victoris promotionem ab Urbe egressus apud Cisternam prope 
terram Siculi in loco non celebri primo est inmantatus.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
 
  |