Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 138


Alia regula: omnes praedictos humores habentes cum febre continua vel interpolata purgamus eodem modo sed cum suis deooctionibus, tantum debilibus et delicatis colando, fortibus et robustis totam substantiam solutivorum offerimus.
Scammoniatas medicinas et quae purgant calefaciendo, in febribus et maxime continuis exhibere non audemus, nisi cum valde in acumine remittuntur, et tunc eligimus securiores. In causon, hemitritaeis, speciebus synochi, tertiana, pleuresi et periplemonia et apostemate splenis numquam, licet aliud scriptum inveniatur. Item nota, quod dispensationes medicinarum mearum factae sunt secundum doses medicinarum non maiores vel minores sed mediocres, unde licet addere et minuere, quia nulla compositio medicinarum fixa est nisi secundum plurimum, sed oportent propter imminentes causas pluries variari. Regula: in fastidiosis, debilibus et extenuatis non debemus uti scammoniatis
nec sibi similibus, quia purgant debilitando, desiccando, fastidium inferendo. Pillulae vero paucae vel nullae purgant coleram principaliter, et praeter simplices movent malitiose, et maxime, quas conficiunt apothecarii nostri temporis, qui multiplicant ibi scammoniam vel elacterium, ut plus cacare faciant. Non curant enim, quid et quomodo solvant, sed cuius medicinae plus cacare faciunt, inter alios melior iudicatur. Quare omnes arrogatae sunt, quas ipsi conficiunt,
et numquam cautus utetur eis praeter pillulas auctorum; quas numquam, sicut nos acuimus, in auctore aliquo acutas invenietis. Antiquo enim tempore nullum medicamen acuebatur, quod adhuc servatur inter Saracenos.
Item si quaeris multam diversitatem solutivorum contra omnem humorem, perfecte [106vb] deorsum determinatum invenies.
CAPITULUM III. DE DULCORATIONIBUS EORUM ET REBUS, QUAE MISCENTUR SOLUTIVIS, UT FACILIUS SUMANTUR
Nos non dulcoramus proprie nisi pillulas et pulveres solutivos. Pillulas sic dulcorant quidam: ponunt unam in summitate stili vel acus et subito infundunt eam in cera liquefacta et extrahunt et proiciunt in aquam frigidam. Sic paratae diu possunt teneri in ore sine amaricatione aliqua. Sed propter ceram, quae virtutem habet constringendi, difficulter

Torna all'inizio