DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO NOSTROQUE SPIRITALI CONPATRI,
CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM ATQUE PATRICIO ROMANORUM
HADRIANUS PAPA.
Meminit vestra a Deo promota regalis excellentia, qualiter ad nos emisit fidelissimis
missis, scilicet Attonem religiosum diaconum seu Goteramnum magnificum
ostiarium. Et postergum eorum ad nos evenerunt videlicet Maginarius religiosus
abba seu religiosus Ioseph diaconus, qui nobis fideliter intimaverunt ea, quae illis
iniuncta habuit vestra prerectissima regalis potestas, ut secundum nostrum apostolicum
consilium partibus Beneventanis ita peragerent.
Qui nostri presentia residentes prenominati quattuor missi, id est Maginarium
religiosum abbatem seu Attonem et Ioseph religioses diacones atque Goteramnum
magnificum ostiarium – dum adhuc minime coniunxisset nostris apostolicis optutibus
Liudericus, qui cum prelato Maginario seu Ioseph ad nos missus fuit –, tale illis
prebuimus consilium: ut nullo modo se alterutrum separari, sed preeuntes Atto et
Goteramnus in oppido Valvae, ibidem expectarent tam Maginarium et Ioseph quam
Liudericum, quem socii eius aput nos morantes expectabant.
Qui precedentes, scilicet Atto cum Goteramno, nullo modo nostris accommodaverunt
consiliis, sed, relinquentes penitus Maginarium seu Ioseph et Liudericum,
abierunt singulariter Benevento. Qui postergum eorum euntes, Maginarius cum
Ioseph et Liuderico, in Benevento iam Attonem et Goteramnum nullo modo invenire
valuerunt, eo quod in Salerno perrexerant [ad] Adalbergam, relictam Arichis ducis.
Qui dum Maginarius cum sociis suis a fidelibus vestris audissent, sicut nobis ipsi
intimaverunt, eo quod infideliter peragerent tam relicta predicti Arichissi ducis quamque
ceteri Beneventani – erga vestram regalem excellentiam atque nostrum apostolatum
iniqua atque adversa tractari non desinunt –, fugam arripientes Maginarius
cum Ioseph et Liuderico una cum Goderamno, qui ad eos adloquendum venerat a
Salerno, introierunt in finibus ducati Spoletini in prelato oppido Valvae et ibidem
|
|