Guido Faba: Ars dictaminis

294


armatis multis accedens ad domum domini Ugolini, sibi filiam
suam abstulit violenter, et nocturno silentio per civitatem
deducens eamdem, ipsam in tali castro detinet tamquam
suam». Item narratio dicitur vitiosa que, non sit probabilis
nec vera nec veri similis, ut si dicam de homine mortuo
ultra mare: anno preterito: «Sciatis quod talem hominem
externa die vidi Bononie, qui de vestra continentia me
quesivit». Item narratio vitiosa dicitur, que non explicat
locum vel temporis qualitatem; ut si dicam «Noveritis quod
Petrus interfecit Martinum». Debes enim dicere loco tali, et
tempore.
XII.
De vitio petitionis.
Iudicatur autem finaliter petitio vitiosa, que in se nec iustum
continet, utile, necessarium vel honestum, ut si petas
quod papalis dignitas imperiali celsitudini supponatur: hoc
non est iustum, quia non debet Dei vicarius temporali domino,
sicut nec anima corpori, subiacere. Utile non esset, immo
dampnosum, quia proptera superbiret: necessarium non esset,
cum multi sint qui velint et possint tantum officium exercere;
honestum non esset, ut, contra dispositionem divinam secularis
persona spirituali preesset, et ancilla domine premineret.
XIII.
De vitio dictaminis reprobando.
Ad hoc comprendiose notabis, memorialiter retinendo, quod
dictamen illud in quo una dictio brevis et altera fortis
et inusitata ponitur, vituperabile reputatur, ut si dicam:
«Tibi presentibus affatibus interminor ne imperium intrare
debeas ubi fur non sinitur permanere». Item nota quod illud

Torna all'inizio