fides et devotio populi; concurrit omnis homo ad videndum eum,
obtruncat quandoque vestimentum eius ob devotionis amorem. Fit
conversio multorum ad Deum, augetur quotidie immensus numerus
fratrum. Procedunt obviam, et cum arborum ramis solemniter
ipsum recipiunt, pulsatis campanis; confunditur haeretica pravitas
et catholica fides extollitur. De puritate cordis facit sibi securitatem
dicendi sermonem; eadem mentis constantia multos ut paucos
alloquitur. Offerunt ei panes ad benedicendum, quibus longo tempore
reservatis, ad eorum gustum infirmi sanantur.
10 Miraculorum luce coruscans aquam convertit in vinum;
claudo cuidam in Tuscanella gressum restituit; apud Narnium paralyticum
curat; ibidem mulieri caecae, pulsis veteribus tenebris, reddit
lumen; in Eugubio mulierem sanat contractam. Alium quemdam
percussum a daemone incolumem reddit; mulieres quasdam
|
|