Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 396


2. Praeterea, in Christo non est nisi persona aeterna. Sed nullum aeternum est
compositum. Ergo persona Christi nullo modo est composita.
3. Praeterea, ad simplicitatem divinae essentiae pertinet quod non sit composita,
nec alteri componibilis. Sed persona divina est aequalis simplicitatis cum
essentia. Ergo nec in se potest dici composita, nec alteri componibilis.
4. Praeterea, sicut dicit Philosophus, pars habet rationem
materiae et imperfecti. Sed omnis imperfectio et materialitas a Deitate est aliena.
Ergo non potest esse pars alicuius. Sed omnis compositio est ex partibus.
Ergo persona Christi non potest esse composita ex Divinitate et humanitate.
5. SED CONTRA est quod dicit Damascenus, duas naturas unitas
invicem in unam compositam hypostasim Filii Dei.
6. Praeterea, Levitici 5 super illud: «Decimam partem ephi», Glossa: «idest
Christi humanitatem; ephi enim tres modios capiens significat Trinitatem».
Ergo humanitas Christi est pars alicuius personae in Trinitate.
7. Praeterea, Athanasius in symbolo: «Sicut anima rationalis et caro unus est
homo; ita Deus et homo unus est Christus». Sed anima rationalis et caro sunt
partes hominis. Ergo Deus et homo sunt partes Christi.
8. Praeterea, omne totum est compositum ex partibus. Sed Damascenus dicit,
quod Christus totus fuit in inferno, non
tamen totum: et similiter ubique est non totum, sed totus: quia non est ubique
nisi secundum alteram naturam. Ergo duae naturae sunt partes personae
Christi compositae ex eis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad rationem totius pertinent duo. Unum scilicet
quod esse totius compositi pertinet ad omnes partes: quia partes non habent
proprium esse, sed sunt per esse totius, ut dictum est. Aliud est quod partes componentes
causant esse totius. Secundum autem tertiam et primam opinionem
neutrum horum invenitur in Christo: quia opinio prima dicit, quod hic homo
habet esse suum proprium; unde esse divinae personae ad ipsum non pertinet;
similiter tertia opinio dicit, quod est esse superadditum ad esse divinae personae
accidentaliter; unde anima et corpus non dicuntur partes personae, sicut nec
accidentia subiecti; unde neutra ponit personam Verbi compositam.
Sed secunda ponit unum esse in Christo; unde esse divinae personae pertinet
ad utramque naturam. Non tamen illud esse causatur ex coniunctione naturarum,
sicut esse compositi causatur ex coniunctione componentium. Unde secundum
hanc opinionem persona Christi post Incarnationem potest dici aliquo
modo composita, inquantum ibi salvatur aliqua conditio compositi: non tamen
est ibi vera ratio compositionis, quia deficit ibi altera conditio; unde etiam non

Torna all'inizio