meta vel in motu? es in casu vel in statu? Et quia quanto descendes altius
in abyssum et profundum sue incertitudinis indagabis subtilius, tanto a sui
noticia distabis remotius minusque in ea certitudinis fundamentum invenies,
cave saltem ne in ipsius optata nimis sarcina labefias; ne fimo hereas, dum
in eius oberras infimo; ne figaris in imo, dum suo vagaris in ymo; ne, dum
putas in ea litus apprehendere, perdas lutum. Nam perpendo quod obnubilant
abyssi tenebre sensus tuos et caliginosus fumus, qui de illius ascendit puteo,
tuorum obtundit perspicuam aciem oculorum, ut quanto a terra illius antra
attente percurris, minus de ipsa capis et intelligis. Quoniam qui irracionabiliter
et immoderate de illa tractant, provide sibi caveant, ne per nimie inquisicionis
instanciam in altum ipsius pelagus dilabantur. Porro, magister, multorum
in tuorum subsidium contra me suffragia invocas de proprie forsan
armature munimine non confidens tamquam tibi adversus me, nisi extraneis
fulciatur auxiliis, non sufficiat virtus tua. Per dicta siquidem aliena, quia ex
te forte super hoc non habes argumenta, que conferas, tuam de abysso corroboras
opinionem vel verius presumpcionem meamque sentenciam expugnare
conaris, sed certe michi quid ex tota verborum tuorum mutuo receptorum congerie
serieque tue mediate allegacionis infertur, nisi quod congrue proprieque
dicitur abyssus luminis et lucis ac etiam claritatis? Ad quod utique mea pariter
et prompta concurrit assercio, sicut ex alia quam pridem tibi transmisi pagina
evidenter apparet, ubi plene planeque fateor absque vicio posse dici abyssus
luminis, ut per abyssum non obscuritas nec tenebrositas sed impenetrabilis
profunditas et incomprehensibilis magnitudo immensi et infiniti luminis denotetur,
per quod illico advertere potuisti quod meo iudicio convenienter dicitur
abyssus claritatis et lucis. Cum de similibus non sit dissimiliter iudicandum,
constanter me teneo et irrevocabiliter assero quod valde improprie dicitur fulgoris
abyssus. Licet tu contrarium dormitante sensu et ingenio deviante nimis
improbe approbes et affirmes, cum ut nullatenus in hoc auctentice scripture
cithara consonet nec aliquis sollempnium ecclesie citharedus divinamque singulorum
cantica perquisisti, sed numquam adhuc inter illa occurrit tuis sagacibus
sensibus iste cantus. Fulgor enim a lumine seu claritate procedit, sacra
dante scriptura: Et super quem non fulget lumen illius . Et iterum: Circumfulxit
eum lux de celo . Et rursum: Caritas Dei circumfulxit eos . Illuminare
vero proprius est fulgoris effectus, eloquio intonante divino: Et sicut
lucerna fulgoris illuminabit te . Abyssus autem obscuritatem infert et rem
igitur omnino incomprehensibilem et latentem, ecferente ipsa scriptura: Et
tenebre erant super faciem abyssi . Propter quod nimis incongrue dicitur,
utriusque subtiliter proprietate pensata, fulgoris abyssus. Quid plura? Quia te
totaliter abyssi profundum absorbuit nec potest humano tibi subveniri iuvamen,
illius, qui suprema celorum specula infimasque terre intuetur abyssos quique
solus circuit gyrum celi et profundum abyssi penetrat, suppliciter implora
|
|