Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 85


licet typice id est sub corporali hoc faceret specie. De qua re talis historia
in libro Iudicum texitur. Apparuit angelus Domini uxori Manue dicens:
«Sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium» et
cetera usque ad illum locum ubi dicitur: «Et nesciebat Manue quod
angelus Domini esset. Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut, si
sermo tuus fuerit expletus, honoremus te? Cui ille respondit: Cur
queris nomen meum, quod est mirabile?» Quasi dicatur: ipse interrogavit,
sed retro reductus a sua inquisitione, cum audivit, quia mirabile
esset, conticuit. Quod auctor iste sic prosequitur: et sicut est dicere reduces,
id est sicut contingit reduci vel esse reductos, ab omni nomine Dei,
cum ipsa Dei nominativa scientia, ubi nec Dei nomen, nec Dei nominativa
scientia, id est scientia nominis Dei, licet queratur aliquotiens manifestatur,
sed ab inquisito retrorsum agitur ille qui querit, ita redux a sua
sciscitatione factus est Manue, cum de Domini percuntabatur nomine,
dicente sibi Domino: « Ut quid interrogas nomen meum, quod est mirabile? »
De quo nomine Domini admirative supponit auctor et ait: Aut non
vere hoc est mirabile nomen quod est super omne nomen, quod innominabile,
quod omni supercollocatum nomini nominato, sive in hoc seculo sive in futuro?

Unde dicit Apostolus Ephesiis: «Ut sciatis que sit spes vocationis
eius, que divitie glorie hereditatis eius in sanctis, et que sit supereminens
magnitudo eius virtutis in nos qui credimus, secundum operationem
potentie virtutis, quam operatus est in Christo, suscitans eum
a mortuis et constituens ad dexteram suam in celestibus supra omnem
principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen
quod nominatur non solum in hoc seculo sed etiam in futuro».
Id est super omne quod nominabile est, vel quod iam scitur, vel in
futuro scietur.
Et quia hucusque dictum est de occulta multitudine divinitatis,
que occulta est secundum quod incomprehensibilis inscrutabilis et investigabilis
est, nunc autem aggreditur eius multivocam; id est superius
tetigit univocam eius singularitatem vel innominabilem, nunc vero
multivocam dicit. Quasi dicat: theologici laudant divinitatem incomprehensibilem
et univocam singularitatem, et non solum hoc sed et multivocam
ipsam laudibus attollunt.

Torna all'inizio