: Graphia aureae urbis

Paragrafo 42


42. De scaena et orcistra. In scaena, quae fit infra theatrum in
modum domus cum pulpito, quod orcistra vocatur, cantant [comici,
tragici atque saltant] histriones et mimi. In orcistra vero saltator
saltat et duo inter se disputant. In ea poetae, comoedi et tragoedi
ad certamen conscendunt, hisque canentibus alii gestus edunt virorum
et feminarum.
De offitiis scaenae. Offitia scaenica: tragoedi, comoedi, themelici,
histriones et saltatores. Tragoedi antiqua [gesta] et facinora
sceleratorum regum populo expectanti luctuoso carmine cantant.
Comoedi vanorum acta dictis aut gestu cantant, et virginum [a]mores
et meretricum in suis fabulis exprimunt. Themelici in organis
et liris exprimunt ad cytharas. Themelici vero in orcistra stantes
cantant super pulpitum quod temela vocatur. Histriones muliebri
indumento amicti gestus inpudicarum et pudicarum feminarum
exprimebant et saltando res gestas et historias demonstrabant.
Mimi res humanas imitantur, et habent suum auctorem.
Saltatores in scaena ludunt et gestu et corporis fluxu dissoluti,
vocibus, modis, organis et liris transigunt. In amp[h]itheatrum
pugnant gladiatores: ibi armorum usum diverso motu condiscunt.
Ibi vero intra se aut gladiis aut pugnis certantes, nunc contra
bestias incedentes, ubi non odio, sed praemio illecti, subeunt ferale
certamen.

Torna all'inizio