a templo eius. " Ad Crisis autem consilium sacerdotis et prouisionem
ipsius cum maximo labore artificum sine intermissione aliqua
factus extitit equs ipse, perfectus tamen et completus ultimo anno
capcionis ciuitatis ipsius.
Reges autem qui uenerant apud Troyam in auxilium regis Troye,
de quibus superius dictum est, percipientes tam uile pactum quod
rex Priamus cum Grecis inierat, omnes cum suis recesserunt a Troya,
ad eorum regna, Priamo dimisso, tendentes. Propter quod rex
Philimenis, qui cum duobus milibus militum Troyam aduenerat,
cum ccl superstitibus tantum sibi recessit a Troya in comitiua
uidelicet puellarum et corpore Penthesilee. De quibus mille puellis
non supererant nisi tantummodo cccc, earum excepta regina,
et tamdiu festinauerunt per dietas earum quod ad earum optatas
prouincias peruenerunt.
Sequenti uero mane, ut ficticie condictum extiterat de pace
iuranda, in medio camporum extra muros ciuitatis sanctuariis
ordinatis a Grecis, rex Priamus, extra ciuitatem egressus in suorum
maxima comitiua, tam ipse quam Greci iuxta formam sacramenti
tenere pacem firmiter iurauerunt. Quare Dyomedes primo iurauit
pacem ipsam inuiolabiliter obseruare secundum quod Anthenor
disposuit inter eos. Et cum Greci postea fregerint ipsam pacem,
dicunt se non fuisse periuros pro eo quod cum Anthenore proditionem
ciuitatis et pacem ficticie tractauerunt. Quod uerum est, licet in
prouerbio dictum sit: "Qui artificiose iurat, artificiose periurat.
" Sic enim ut iurauit Dyomedes, maiores Grecorum ceteri iurauerunt.
Rex itaque Priamus cum omnibus Troyanis suis deceptus et ignarus
pacem ipsam non ficticie sed absolute iurauit. Quibus prestitis
iuramentis, dum rex Priamus pro certo putaret iuramenta a Grecis
facta dolo carere, Helenam Grecorum regibus restituit, et eis eam in
humilibus precibus commendauit ne paterentur quod aliqua fortassis
iniuria sibi posset inferri. Quod Greci ficticie letis uultibus annuerunt.
/*
Greci uero cupientes exequi dolose fraudis eorum insidias, rogant
Priamum vt equm ereum, quem in Palladis honorem se dixerunt
|
|