Illud aromaticum quod suprascripsimus. Istam
Curam prosequimur si frigiditate laborant
Forte viri, tamen his confortativa ministres
Et pariter calida vice fumigii muliebris.
Si pinguis fuerit mulier, velut hydrope grossa,
Stercus vaccinum cum vino contere, tali
Unguento tincta stufam cooperta subintret
Undique cum pannis ut sudet, ibique moretur
Ipsa diu, multum sudoris ut effluat inde.
Sint ibi decocte calide quas diximus herbe,
Hisque parumper ita purgetur per pudibunda.
Si fuerit viride quod taliter effluet inde
Sicque diu sudet et multum conferet illi.
Egrediens stupham se precedente lavacro
Abluat, abstergens se fortiter; inde cubile
Intret, que pannis bene sic cooperta quiescet.
Hoc ter in ebdomada vel bis si fiat eadem,
Ante dies paucos gracilis salis invenietur.
Est que prescripta sit eis iniuncta dieta.
Atque viros grossos isto medicamine cures
Aut aliter si vis ut tales efficiantur.
Tempore vernali vel cum ferventior aura
Torreat, et flatus Notus, Africus, Auster ab horis (oris)
Ethiopum ducat clandestina murmura, solis
Meridie radius aure quasi scopa rigentis
Aera mundificans, fodiatur arena marina
Et iuxta littus tumulo sit et assimilata
In sabulo fovea, predicto stercore tinctos
Imponamus eos in eam sabulo coopertos
Usque pedes, sicque satis hos sudare sinamus;
Surgant hinc loti cum precedente lavacro.
CAP. 16. Sunt quas subsequitur commixtio nulla virorum
Ut voto tente, vidue vel religiose,
Virgo diu, corrupta simul, custodia stricta
Quas tenet, ut nequeant crebris amplectibus uti,
Dum petit etatis virtus, carnisque voluptas,
Vel sua vota quibus raro complere licebat,
Sive quibus veneris fuerat creberrimus usus,
Nec nimis omissus solito vel more negatus.
Cumque nimis grandis coeundi sepe voluptas
Que nequit expleri, constricto spermate tali
Et muliebris adhuc diuturna retentio fluxus
Preter naturam, mulieres aggravet istas.
|
260
265
270
275
280
285
290
295
|