58. Quidam autem Arnulphus, pavens fragorem venientium, aliqua
pretiosa in domum vicini cuiusdam occulte transtulit. Quod ut Arialdus
cognovit, vocato socio, inquit: << Arnulphe, nonne ecclesia haec in honore
illius et nomine dedicata est, cui quotidie dicimus: Sub tuum praesidium
confugimus, Dei genitrix , et num legisti: Maledictus homo, qui spem suam
ponit in homine ? >> . Qui obmutuit et veniam postulavit. Tantaque diebus illis
formido inter fideles erat, ut aliqui cibum capere desperarent, mortem
illico praestolantes. Tamen hostes eos invadere ausi non sunt, Altissimo
suffragante.
59. Demum ut populus magis contra Arialdum concitaretur, archiepiscopus
totam civitatem publico supposuit interdicto, ea tamen lege, ut,
dum Arialdus maneret in urbe, interdictum id staret, ipso vero expulso,
cessaret interdictum. Decretumque est ut laici contrafacientes vita et divitiis
privarentur. Quibus nequiter ordinatis cessat omnis clerus a divinis officiis.
Videns autem Arialdus clerum sacrilegis parere praeceptis, sociis id
ignorantibus, assumpto comite uno, ad sanctum Victorem ad ulmum biduo
latuit, quod sentiens Herlembaldus, cum aliquanto equitatu, Arialdum
Papiam duxit, deinde, parte militum remissa, per Padum navigat ut
Romam accederet. Sed sub quodam Placentino oppido capiuntur et de
omnium medio Arialdus solus in arcem deducitur. Cuius sapientiam dum
videret oppidanus, ait: << Archiepiscopus tuus multa mihi promisit, si te sibi
traderem captivum. Asserit enim te haereticum esse, quod falsum esse
cognosco, sed vade in pace >> . Qui, dimissus, Papiam rediit. Inde Legnanum
pergunt, ubi deliberatum est per omnes, ut quaeratur amicus qui
Arialdum per dies aliquot occultaret, donec voluntas populi mutaretur aut
insidiae undique positae tollerentur. Factaque mentione de quodam presbytero
non multum inde distante, Arialdus consensit, asserens illum a Yerosolimis
|
|