Petrus Damiani: Epistulae

Pag 194


psalmistae videatur impleri: Tu confregisti caput draconis magni, et dedisti
eum in escam populo Ethiopum .
Sed cum Deus omnipotens homini cuncta subdiderit, hoc etiam non
minus mirabile est, quod ipsa quoque sibi tempora tam pulchra qualitatum
varietate distinguit, videlicet ut prius brumalis algor semina commendata
novalibus occulat, deinde veris clementia multiplices germinum
foetus mundum parturire compellat, mox aestivum cauma segetes torreat,
postremo pluvialis autumpnus et palmitibus uvas et arboribus quoque
turgentia poma decerpat. Sed nec ipsos quoque proventus arborum vel
agrorum omnipotens conditor in unam quodammodo congeriem coacervat,
sed diversa diversis temporibus vel agenda vel edenda dispensat. Nam
si eodem tempore cuncta ad vescendum poma concurrerent, et fastidium
congesta vescentibus gignerent, et simul consumpta de copia inopiam
generarent. Sed nunc ita diversis sunt variata temporibus, ut dum illa
comeduntur, haec maturescant, et dum alia consumpta pertranseunt, alia
mox maturata succedant. Fruges quoque si colligendae simul ingruerent,
laboribus non ferendis agricolas praegravarent, sed dum variis temporum
dispensantur articulis, et proventus copia non minuitur, et labor
hominum levigatur. Nam quod segetum alia primitiva, alia sint serotina,
etiam Moyses perhibet Pharaoni. Postquam enim grando percussit
Aegyptum: Linum , inquit, et ordeum laesum est, eo quod ordeum esset
virens et linum iam folliculos germinaret, triticum autem et far non sunt
laesa, quia serotina erant . De primitivis etiam pomis paulo post dicit:
Devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit,
quae grando dimiserat .
Cum igitur soli homini maria simul et flumina, paludes et stagna cum
innumeris piscium compellantur servire generibus, aer cum avibus simul et

Torna all'inizio