uxore sua concesserunt in hoc monasterio et domno Berardo 
abbati res suas territorii Sabinensis, idest quintam partem 
de suprascripto castello Catino et eius pertinentię, et ceterorum 
castellorum, et podiorum, sive ęcclesiarum, omniumque rerum 
sicut supra scripsimus. pro quibus omnibus recepit prętium similiter 
argenti librarum .CC. 
Heinricus autem divina favente clementia quartus rex, precatu 
domni abbatis Berardi, et optentu domni Adelberti Amaburgensis 
archiępiscopi, per sui paginas pręcepti hoc monasterium in priorem 
statum regio moderamine reduxit, et reformavit edicto regali legibus 
et usibus antiquis, nullique hanc ęcclesiam nisi regię singulariter 
dicioni subiacere sanxit, et omnia bona illius mobilia et 
immobilia confirmavit, etiam nominative castrum de Arce, et 
castrum Terranianum, monasterium Sancti Benedicti in comitatu 
Asisinato, cellam Sancti Mariani in Camerino, cellam Sancti Salvatoris 
in civitate Teramnana, cellam Sancti Clementis in comitatu 
Narniensi  iuxta rivum Lagiam, ecclesiam Sanctę Marinę, et 
ęcclesiam Sanctę Iustinę, et ecclesiam Sancti Anestasii in Vaccaricia, 
ęcclesiam Sancti Nicolai in Maccla, ęcclesiam Sancti Cesarii 
in Poli, cellam Sanctę Marię in Minione, cellam Sancti Angeli 
sub Ripa urbis Corneti, cellam Sancti Peregrini penes eandem 
urbem. item, Remedius et Teuzo filii Crescentii, et Iohannes 
filius Iohannis concesserunt in hoc monasterio res suas territorii 
Sabinensis in Biliano, et in Montio quod nominatur Costa, ubicumque 
podium ędificari oportuerit. item, Manases filius Tebaldi 
et Tebaldus filius eius et Rachisus et Boninus filii Cononis 
concesserunt in hoc monasterio res suas in pertinentia Laci, 
excepto molino de Lophoniscis. item, Petrus de Pontio concessit 
in hoc monasterio res suas in pertinentia eiusdem Laci 
super vineam Tebaldi de Maniseo. item, Guido pręsbyter,
  |  
  |