Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 114


supra retulimus, quia imperialem confirmationem de hac abbatia
primo minime habuit, iccirco huius monasterii terras scriptitare
vel aliquas exinde facere locationes nullo modo pręsumpsit. Nos
enim nil tale in huius monasterii membranis potuimus reperire.
Tricesimus vero sextus huius sacri cęnobii extitit abbas
venerabilis domnus Almericus, qui pro eo quod corpore videbatur
maxime pilosus, vocatus est etiam Ursus. sub cuius
cura regiminis collatę sunt huic monasterio quędam res in Moza,
Postmontem, in Fisiniano tertia pars. et de castro Vulpiniano
medietas. infra urbem Romam quędam res iuxta Thermas
Alexandrinas. monasterium Sancti Andreę apostoli quod
positum est in Bisano. de castello vero Postmontem quędam
obligatio facta est cum hoc monasterio. in Sorbiliano
quędam res in hoc monasterio collata est. et alię res de comitatu
Spoletano et castaldato Teramnano iuxta Seram et flumen
Naricum. in territorio Sabinensi casalem de Viaro. et

Torna all'inizio