Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

137


commutat, qui, cupiditate depravatus terrena, iuditij
veritatem falsificat. ille servit creature potius quam Creatori,
qui propter nummum deserit Deum. veritatem doctrine
falsificant heretici, qui contra veritatem fidei multos seminaverunt
errores, de quibus dicit Apostolus: "In novissimis diebus discedent
quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis
demoniorum in ypocrisi loquentium mendatium, prohibentium
nubere et abstinere a cibis quos Deus creavit". veritatem
vite falsificant ypocrite, qui simulant vitam sanctam et habent animam
iniquam, simulant conversationem ovinam et abent mentem
lupinam. dicit autem sanctus Iohannes Crisostomus
quod veritas tribus modis falsificatur: aut ipsam vendendo, aut eam
tacendo, aut eam non defendendo. primo igitur veritas falsificatur,

Torna all'inizio