provincia extitit; sed ipsa pro se cum sua diocesi, suffraganeis et
districtu una provincia facta fuit et dicta est provincia Ianuensis.
capitula [un]decime partis.
Sequitur [un]decima pars, in qua ponuntur tempora, nomina
et ordines omnium episcoporum, qui in civitate Ianuensi fuisse
leguntur. et ista pars tot habet capitula, quot ibi ponuntur
episcoporum nomina.
Quo autem tempore civitas Ianuensis primo episcopatum
habere ceperit, in superioribus nostram opinionem expressimus,
quod scilicet dum Rome Petrus et Paulus Apostolorum principes
presiderent, Ianuensis civitas episcopali honore meruit decorari.
nomina tamen illorum primitivorum episcoporum, qui
fuerunt usque ad Valentinum, ad nostram notitiam minime
pervenerunt. et ideo, illis dimissis, solummodo episcopos illos
describemus, quorum nomina precedentium patrum ad nos scriptura
mandavit. unum tamen obmittendum non est quod de omnibus
episcopis, qui fuerunt a Valentino usque ad Theodulphum,
invenimus quidem nomina, sed tempora non potuimus invenire.
istud autem pro certo scimus quod sanctus Syrus, qui fuit episcopus
tertius, ante tempora sancti Gregorij pape extitit, quia ipse
Gregorius in libro Dyalogorum de ecclesia Sancti Syri
episcopi Ianuensis expressam mentionem facit. Gregorius autem
|
|