Salimbene de Adam: Cronica

Pag 318


Senonensem descendi, quia provinciale capitulum administrationis
Francie ibi celebrari debebat et dominus Lodovicus rex
Francie illuc erat venturus. Congregato itaque capitulo, minister
Francie cum diffinitoribus ad fratrem Iohannem de Parma,
generalem ministrum, qui in illa domo erat, accessit dicens ei:
«Pater, nos examinavimus et approbavimus XL fratres, qui ad
capitulum venerant pro habendo predicationis offitio, et dedimus
eis et emisimus eos ut redeant ad loca sua, ne ex multitudine
fratrum domus capituli sit gravata». Quibus generalis minister
respondit quod insipienter et male fecerant, quia hoc non
conceditur ministris provincialibus et diffinitoribus, nisi in absentia
generalis. Et addidit: «Examinationem quam de eis fecistis
iam habeo approbatam, sed volo quod omnes revocentur et a
me offitium predicationis habeant, secundum quod in regula continetur».
Et factum fuit ita. Et fuerunt postea in loco capituli
usque ad finem eius.
Et quia rex Francie de Parisius erat egressus et ad capitulum
veniebat, cum iam apropinquaret domui, egressi sunt omnes
fratres Minores obviam ei, ut honorifice reciperetur ab eis. Et
frater Rigaldus ex Ordine Minorum, magister cathedratus Parisius
et Rotomagensis archiepiscopus, indutus pontificalibus paramentis
egressus est domum et ibat festinanter ad regem querendo
et dicendo: «Ubi est rex? Ubi est rex?». Et ego sequebar eum.
Nam solus et attonitus ibat cum mittra in capite et baculo pastorali
in manu. Moram enim contraxerat in preparando se, ita quod
alii fratres iam erant egressi et stabant hinc inde per stratam versis
vultibus e regione, regem venturum videre volentes. Et miratus
sum ultra modum in memet ipso dicens: «Certe legi non semel
neque bis quod Senones Galli usque adeo fuerunt potentes, quod
duce Brenno Romam ceperunt. Nunc autem mulieres eorum
pro maiori parte pedisseque esse videntur». Et si rex Francie per
Pisas vel per Bononiam transitum fecisset, totus flos dominarum
de civitatibus nominatis obvius occurrisset. Tunc recordatus sum
quod vera est Gallicorum consuetudo. Nam in Francia solummodo
burgenses in civitatibus habitant, milites vero et nobiles domine
morantur in villis et possessionibus suis.

Torna all'inizio