CAPITULUM DECIMUM SEXTUM.
DE AVIBUS.
Et est de sociis et proximis qui se inuicem decipiunt.
Inquit rex Disles Sendebar suo philosopho: Intellexi quidem
verba tua que locutus es de diuina sententia et quia
nullus valet eam fugere. Nunc vero da mihi parabolam de
socijs et de amicis decipientibus se inuicem, et quando alter
ipsorum est cordis fraudulenti, socium cupiens defraudare
et inferre sibi malum. Inquit philosophus:
Dicitur quod erat in quodam loco iuxta mare in quo
flumina conueniebant, et erat locus ille procul a venatoribus
et hominum circuitu. Aues vero degentes circa mare procul
erant inde nec ibi pro aliquo accedebant. In processu vero
temporum accessit ad hunc locum auis que hebraice dicitur
Holgos, et considerans bonitatem huius loci et quomodo solus
esset a conuersatione hominum et animalium, deliberauit in
sua mente reducere ibidem suam familiam, dicens: Affluenter
viuam ego cum familia mea de venatione huius loci et erit
mihi in hereditatem et filiis meis. Erat autem eius vxor
recumbens in nido super oua que prope erant partui. Habebat
autem hec quandam aliam auem sibi vnicam et solatiosam
que dicebatur Mosan. Erat autem auis illa valde dilecta
quam multum adamabat, nec cibus et potus nec vlla |
|