Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 80


adveniens nullo modo commensurabilis est virtuti divinae personae, cum distet
ab ea sicut finitum ab infinito. Unde sicut Deus potest semper novas creaturas
condere quia eius potentia per creaturas non exhauritur; ita etiam Filius potest,
qualibet natura assumpta, iterum aliam assumere: quia potestas assumendi
per naturam assumptam non terminatur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod natura ab eodem habet ut individuetur et dividatur:
unde cum principium individuationis sit materia aliquo modo sub dimensionibus
terminatis considerata, ex eiusdem divisione humana natura dividitur et
multiplicatur. Unde si assumpsisset duo corpora et duas animas, duas humanas
naturas assumpsisset; non tamen sequeretur quod essent duo supposita, vel duae
hypostases: non enim materia quolibet modo divisa constituit diversitatem suppositorum,
sed solum quando utrobique invenitur esse discretum, et subsistens
per se: unde non potest dici, quod duae manus sunt duae hypostases; sed conveniunt
in eadem hypostasi hominis. Ita etiam et duae humanae naturae, quia non
haberent esse discretum, sed unitum in una persona Filii Dei, non esset naturarum
illarum divisio secundum duo supposita, sed solum per divisionem materiae.
Ad secundum dicendum, quod stante praedicta positione, Petrus et Iesus non sunt
duo supposita, sed unum; et haec est vera: «Petrus est Iesus»; et tamen Petrus et
Iesus non sunt unus homo, sed duo homines: singularitas enim et pluralitas termini
substantivi attenditur secundum unitatem vel pluralitatem naturae signatae
per terminum, et non secundum unitatem vel pluralitatem suppositorum: quamvis
enim Pater et Filius et Spiritus Sanctus sint tria supposita, tamen propter unitatem
divinae naturae, quam significat hoc nomen Deus, dicuntur unus Deus. Ita e
contrario, quamvis Iesus et Petrus essent unum suppositum, tamen propter pluralitatem
naturarum assumptarum dicerentur duo homines; sed diversitas naturarum,
manente unitate suppositi, non impediret quin de se invicem praedicarentur:
quia identitas suppositi sufficeret ad veritatem praedicationis.
Ad tertium dicendum quod humana natura assumpta habet quantum ad aliquid
rationem accidentis: quamvis, simpliciter loquendo, unio non sit accidentalis,
ut infra, dist. 6, quaest. 3, art. 2, patebit: et ideo propter assumptionem illius
naturae, Dei Filius non potest dici duo, sicut nec Socrates potest dici duo propter
humanitatem et albedinem. Sed si Filius Dei assumeret duas humanas naturas,
quamvis utraque illarum haberet rationem accidentis in comparatione ad
naturam divinam, tamen neutra haberet rationem accidentis in comparatione
ad alteram; et ita plures homines, et non unus homo diceretur; sicut albus et
musicus magis possunt dici duo, quam homo et albus.
Ad quartum dicendum, quod sicut est in divinis personis quod propter unitatem
essentiae et pluralitatem personarum, quidquid ibi praedicatur ad essentiam
pertinens, praedicatur singulariter, ut cum dicitur, «Pater et Filius sunt unus
Deus»; quod vero ad personam pertinet, pluraliter praedicatur, ut «Pater et
Filius sunt personae»: ita e contrario esset hic: quia quidquid ad naturam pertinet,

Torna all'inizio