Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

38


dicit ibidem quod in laudem Romanorum dictus est ille versus
poete: "Parcere subiectis et debellare superbos". illis autem
temporibus Ianuenses cum Romanis erant confederati, et sub
eorum umbra vivebant securi. Carthaginenses autem et
Affricani Romanis rebelles erant et eis sepe multa dampna
et dispendia inferebant. erant autem tunc apud Carthaginem
duo viri magnanimes et famosi, scilicet Anibal, qui erat rex
Carthaginensium, et Mago, frater eiusdem. isti contra Romanos
per mare et per terram copiosum exercitum congregarunt;
ita quod Mago prefuit exercitui navali, Anibal autem exercitui
equestri. venit ergo Mago in Ytaliam habens secum, preter

Torna all'inizio