3. Desiderius: Dum beatissimus pontifex Leo quinque per annos divinitus sibi
concessum sacerdotium pie ac religiosissime administrasset, ab hac instabili luce ad
Christum, qui vera et aeterna lux est, caelorum laetantibus civibus, angelicis subvectus
manibus commigravit. Et illi quidem paradysus patuit, sanctorum recepto consortio, sed
infelix mundus, qui talem pastorem diu habere non meruit! Cuius post obitum multa et
magna eius ad tumulum aliisque in locis per eum Domino tribuente claruere miracula,
e quibus omissis ceteris duo tantum, quia ad aliorum gesta narranda festino, aedificationis
gratia huic libello subnectam.
Victor papa, qui ei in regimine sacerdotali successerat, sicut a veridicis viris nobis
relata sunt, audita fama miraculorum eius nullatenus, quod per eum Dominus talia operaretur,
fidem accommodabat. Sed quia, ut ait apostolus, "linguae in signo sunt non fidelibus,
sed infidelibus", omnipotens Deus experimento eum docere voluit, quae audita a pluribus
minime credere volebat.
Curiensis quidam episcopus, cuius nomen a memoria excidit, cum supra nominato
pontifice Victore Germania veniens eius in obsequio Romae morabatur. Hic puerum ab
utero matris mutum habebat, quem pro mercede animae suae pascens ac vestiens, quocumque
ibat, secum ducere consueverat. Cuius vacuo ore nec indicium quidem linguae
inesse videbatur. Qui etiam episcopus ex mirabilibus ad beati Leonis tumulum patratis
similiter ut papa incredulum animum gerebat. Cum igitur quadam die ad sedem sui
episcopatus iam accepta licentia reverti decrevisset, ecclesiam beati Petri apostoli orationis
gratia ingressus, postquam beato Petro se attentius commendavit, suis cum clientibus
equis ascensis, puero in eadem ecclesia oblito, festinus viam, quae eum ad suam ducebat
patriam, egressus Urbe gradiebatur. Cum itaque longiuscule adhuc esset Urbe profectus,
repente ei ad memoriam rediit, quod mutum puerum in ecclesia beati Petri apostoli reliquisset.
Qui mox substitit atque ex suis famulis, a quibus puer reduci deberet, quosdam
remisit. Igitur cum illi apostolorum principis basilicam fuissent ingressi, conspiciunt
puerum ante tumulum beati Leonis stantem atque cum his, qui circumastabant, loquentem.
Illis itaque mirantibus et, qualiter hoc sibi evenisset, quaerentibus puer inquit: "Postquam
dominus meus hac in ecclesia me relinquens discessit, huc ad sepulcrum beati Leonis
me contuli, si forte omnipotens Deus officium, quo carebam, vocis meritis eius michi
restituere dignaretur; nec sum meo, quod corde petebam, voto fraudatus. Sed mox ut
ante eius venerandam memoriam lacrimans aliquantulum prostratus iacui, ilico recepta
voce loquens, ut ipsi videtis, surrexi." Ab illa itaque die, quod mirabilius est, coepit in
ore eius lingua, quae defuerat, paulatim crescere, ita ut intra paucos dies pleno ore
linguam perfecte reciperet et verba sine aliquo impedimento sonaret. Denique, qui missi
fuerant, curaverunt puerum ad episcopum ducere; et quem tacentem reliquerant, beati
Leonis suffragantibus meritis ei loquentem reducunt. Regressus igitur episcopus Romanum
pontificem adiit et, quid omnipotens Deus per beatum Leonem operari dignatus fuisset,
ostendit. Extunc coeperunt ipsi eius veneranda merita cunctis praedicare, quae aliis antea
referentibus non patiebantur audire.
Theophilus: Placent, quia mira sunt, sed magis, quia nova sunt.
Desiderius: Illustris vir Maximus, Romanae urbis civis, nuper retulit michi de eodem
venerabili praesule, quae narro. Bernardus quidam pessimae mentis miles extitit, qui
apostolicae sedi contrarium se omnibus, quibus potuit, modis exhibuit; sed in bello, quod
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|