Alamanniae, condoluit miserae morti eius, eo quod ita subito sub papilione in lecto nudus
iacens, per manus cuiusdam fidelis sui qui dicebatur Falsusgrave mortuus est. Eadem
hora constituit duos legatos videlicet domnum Hugulinum Ostiensem episcopum, et domnum
Leonem Branceleonis presbyterum cardinalem Sanctae Crucis; et misit eos in Alamanniam
ad conducendum Oddonem regem Romae pro accipienda ibi imperiali corona. 12. Kal.
Octobris domnus papa egressus Sora, venit ad monasterium Casaemarii, et pernoctavit
ibi. Alio die valde mane domnus papa ivit Ferentinum, et mansit ibi per mensem, et ab
episcopo Alberto noluit recipere fodorum, dicens: Ego scio statum ecclesiarum; episcopi
vestri si tot et tantis vicibus quantis ego Ferentinum venio, a vobis fodorum recipere vellent,
ecclesiae vestrae ultra modum gravarentur, et ob hoc recipere nolo. Domnus papa reversus
est Romam, et hiemavit Romae.
1209. ind. 12. adveniente, tempore aestatis post ascensionem Domini papa Innocentius
ivit Viterbium; aliquando visitans vicinas terras, tamen Viterbium revertebatur, et tamdiu
ibi stetit, quousque advenit Oddo rex cum magno et inusitato exercitu. Domnus papa pro
sua voluntate cum Oddone rege multa locutus, reversus est Romam, et rex Oddo post
eum cum exercitu. Kalendis Octobris domnus papa in ecclesia sancti Petri honorifice
coronavit praedictum Oddonem imperiali corona. Celebrato sacrificio coronationis domnus
papa volens reverti Romam, non poterat propter innumerabiles armatos equites Teutonicos,
qui manebant extra ianuas Sancti Petri usque in portam Romae pontis Sancti Petri.
Oddo coronatus imperator vestitus imperialibus vestimentis sacratis, mitratus et coronatus,
ivit cum domno papa usque ad portam Romae et domnus papa ibi eum benedixit, licentiavit
et rogavit eum, ut alio die adveniente recederet a territorio Romano; quod ipse minime
fecit, sed deficiente Romano fodoro et adveniente in castris panis et vini inopia, volens
nolens recessit a Roma; et ab ipso tempore Oddo imperator periurando coepit habere
irrita et vacua omnia praecepta domni papae, et infestare et minuere omnia iura ecclesiae;
sed quia Dei iudicio exercitus eius fame consequente decrescebat quotidie, ferocitatem
animi sui non poterat perficere. Unde domnus papa coepit eum monere per archiepiscopum
Pisanum et alios episcopos et abbates, ut recederet ab iniquitate et infestatione ecclesiae,
quod facere contempsit, et recognosceret Deum, et viveret secundum legem Dei omnipotentis,
et ratione et iustitia, et obedientiam ecclesiae observaret, et perficeret quae
iureiurando promiserat. Omnia vilipendens facere recusavit, tandem domnus papa eum
excommunicavit. Per Lombardiam et per Tusciam Oddo dictus imperator hiemavit.
In nomine Domini amen Anno Domini 1209, pontificatus domni Innocentii III. papae
anno eius 12, mense Martii, die 8. Hac die ego magister Rainolfus nullo me prohibente aut
vim faciente, sed propria spontaneaque mea bona voluntate trado et vendo tibi domno Landulfo
venerabili abbati Sanctae Mariae de Flumine, et sociis tuis omnibus vestrisque successoribus in
perpetuum pro iam dicta ecclesia, id est vineam unam positam in territorio Ceccano in via sancti
Stephani; propter quod accepi a vobis tres libras proventiensium, concessa mihi licentia a domno
Iohanne comite Ceccano. Et si ego vel mei haeredes vobis vestrisque successoribus litem aliquam
intulerimus, et ab omni homine eam non defenderimus, obligo me meosque haeredes vobis
vestrisque successoribus in poena dupli; et venditio haec firmo permaneat. Et ego Iohannes
comes Ceccani inductus utriusque partis precibus, et pro redemptione peccatorum meorum,
concedo et confirmo hanc venditionem huius vineae fieri, quae his lateribus terminatur. A primo
latere est via publica, a secundo latere est vinea Petri Versagranum, a tertio est terra Gammecase,
a quarto est vinea magistri Bellonis. Ad maiorem itaque cautelam praecepi presbytero
Benedicto dilecto notario meo, ut hoc in scriptis redigat et mei sigilli impressione consignet.
Hi sunt rogati testes: Magister Spinellus testis. Magister Amatucius testis. Amato Iohannis
Bovis testis.
In nomine Domini amen. Anno dominicae incarnationis 1209, pontificatus domni Innocentii
III papae anno 12, mense Novembris die 3. Hac die ego .Bartolomeus mali Nepotis
nullo me cogente aut vim inferente, sed proprio motu et mea voluntate atque tributa mihi
potestate a domno Iohanne comite Ceccani, trado et vendo tibi irrevocabiliter et in perpetuum
domno Landulfo venerabili abbati Sanctae Mariae de Flumine, et sociis tuis omnibus vestrisque
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
50
|