Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 567


cum previsione magna. Et dixit: si volueris excedere tuum inimicum,
non voces eum stultum, mendosum et scandalizatorem,
sed ad opposita obtinenda nitaris, ut sis circumspectus, veridicus,
pius et rectus; et si forsan improperasti ei vicia aliqua, sis elongatus
ab illis, ne simileris illi cui dictum est: quare plenus
es pustulis, medicus existens? Et dixit: qui laudari voluerit ex
suis operibus, convenit ei veridicum habere amicum qui referat
veritatem, aut inimicum cuius inficiationes formidet: per
istos enim a peccando compescitur. Et dixit: non decet aliquem
asperis verbis castigare amicum, sed humilibus et blandimentis
admixtis. Et dixit: amicum observa, satagens ei in suis cogitatibus
suffragari; et advertas quantum perdideris si amittas
eundem; nam si domus tue paries rueret, non perdes
nisi parietem; si amicum perdideris, magnum damnum assequeris
quia inimicum de amico facis. Et dixit: cum ire fervor accenditur,
homo efficitur velut domus igne succensa in qua,
propter fumum et strepitum ignis, nec oculus plene videre potest,
nec auris audire. Et sicut navis, vento impulsa fortissimo,
bene gubernari non potest, ita anima ira commota et provocationibus
lacessita, suasiones et inductiones refutat quibus valeat
mitigari; nec modica spernenda est ira, que excandescere
potest in magnam sicut scintilla in flammam; multociens autem
ira silencio compescitur, sicut ignis extinguitur materia subtracta
eidem. Et quemadmodum ebrius, quamdiu ebrius est,

Torna all'inizio