Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 172


Idem quod velle alicui bonum secundum se sic odire aliquem
est velle malum ei simpliciter, et absolute. Ira
autem non sic: nam non est appetitus mali secundum
se, sed in ordine ad vindictam. Potest enim diffiniri ira,
quod est appetitus poenae in vindictam. Ex hac autem differentia
principali inter iram et odium, sumuntur octo
differentiae, quas assignat Philos. rhetor. Prima differentia
est quia est ira ex iis quae sunt ad seipsum, vel ex pertinentibus
ad ipsum. Odium autem esse potest de pertinentibus
ad ipsum, et ad alium. Nam nullus irascitur alicui,
nisi credat ipsum fore fecisse vel in, se vel in filios, vel in
amicos vel in alios ad se pertinentes. Dictum est enim
iram esse appetitum poenae, non simpliciter, sed in ordine
ad vindictam. Nullus autem ulcisci desiderat, nisi de forefacientibus,
vel in ipsum, vel in pertinentibus ad ipsum.
Sed odire, quod est velle malum secundum se, esse potest
vel de pertinentibus ad se. vel alium statim enim, cum
scimus aliquem esse malum, ut cum scimus aliquem esse
furem possumus ipsum odire, sine fore fecerit in nos,
sine in alios. Secunda differentia est, quia ira semper est in
singulari: odire potest esse in communi. Odire autem potest
aliquis communiter omnem furem, et detractorem:
sed irasci non potest nisi alicui speciali. Nam cum homo
in communi non iniurietur nobis, sed semper committatur
iniuria per aliquem haminem specialem: licet odire
possumus fures universaliter, non tamen irascimur, nisi
alicui singulari. Tertia differentia est, quia odium est quid
insatiabile: sed ira satiatur nam si odium est appetitus mali
simpliciter, ille quem odimus, non posset tantum habere
de malo, quin vellemus quod haberet plus. Sed ira quae
est appetitus poenae, non simpliciter, sed ut ordinatur ad
vindictam, est quid satiabile: quia est aliquis tantum passus est,
quod videatur irato ultionem decentem factam esse, satiatur
ira, et quiescit iratus. Quarta differentia est, quia iratus
appetit contristare: sed odiens appeti nocere. Vult enim

Torna all'inizio