| esse volumus de praedictis, praesentium
 autoritate praecipimus mandantes, quatenus
 ut quamprimum officiales transacti temporis,
 per Excellentiam nostram principaliter
 ordinati, posituri rationem de gesto per ipsos
 officio; vel se nobis ultroneos offerent, vel
 ad id vocati, se etiam praesentabunt: tactis
 sacrosanctis Evangeliis, corporale praebeant sacramentum,
 quod mandata omnia et literas,
 quas a Majestate nostra, propter officium creditum
 exercendum receperant, vobis debeant
 integre praesentare. Quibus exhibitis coram
 vobis quantitatem omnium mandatorum et
 responsalium, sicut ad quemlibet singulis mensibus
 sunt directa, discretis, his quae fiscalia
 mere continent a privatis faciatis, officiali
 praesente, in quaterno aliquo memorialiter annotari.
 Sicque instanter, si hora vel tempus
 patitur, et alia nostra major utilitas non repugnat,
 legatis cum summa diligentia literas quae
 ad officiales specialiter pro nostris servitiis sunt
 directae; ordine mensium, sicut diximus, ordinato,
 vel officiali praesente, de executione
 illorum, quae videritis per nos mandata fuisse,
 per literas exquirendo; quae si videritis per eum
 executioni debitae demandata, commendetis
 eundem; et bonum processum ejus, in speciali
 quaterno, quem facere vos inde praecipimus,
 redigi faciatis, nostrae conscientiae postmodum
 applicandum. Quod si vobis de ipsorum executione
 idonea non constaret, requiratis ab
 eo, quare hoc potuerit accidisse. Qui si justam
 excusationis suae causam praetenderit,
 audiatis eundem et similiter annotetis; si vero
 non justam, aut nullam excusacionem praetendere
 | 
 |