<Ad 1-1-1 > Ad argumentum in oppositum,
dicendum ad primum, quod omnis
causa primaria plus influit supra causatum
quam causa secundaria. Hec propositio
scribitur primo De Causis < in >
agentibus univoce et non equivoce. Unde
cum sol et homo generant hominem, et
sol sit causa primaria, et homo causa secundaria,
non potest concludere per illam
propositionem, quod sol plus agat in generatum
quam homo, quia sol generat[ur]
equivoce, homo autem univoce.
Et ideo ibi sunt diversa genera generationum
et causarum. Similiter in proposito,
quando dicitur quod significatum speciale
est causa primaria, hoc est verum et
materialis. Et quando dicitur quod modi
significandi sunt secundaria causa constructionis,
hoc est verum <et> efficiens,
et ita in diversis generibus cause. Quare
non potest concludere, quod significatum
speciale sit magis causa quam modis significandi.
<Ad 1-1-2> Ad secundum dicendum,
quod penitet et penitentia habet eodem
modo construantur. Sed hoc non est gratia
significati specialis, sed est gratia quorundam
modorum significandi,
qui utrobique similes inveniuntur. Verbi
gratia, quia penitet significat per modum
ut est alicuius et per modum transeuntis,
eo construitur cum accusativo. Et quia
iste dictiones penitentia habet istos habent
eosdem modos significandi, quia penitentia
significat per modum entis alicuius,
et habet significat per modum transeuntis
in aliud, unde non est mirum, si
|
|