Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 194


Solutio
Respondeo dicendum, quod praeter unionem duarum naturarum in unam
hypostasim, quae completa est in conceptione Christi, quae est miraculum
omnium miraculorum, est etiam aliud miraculum ut Virgo manens Virgo concipiat
hominem Deum. Ad hoc enim quod generatio aliqua naturalis dicatur,
oportet quod fiat ab agente naturaliter, et ex materia naturali ad hoc proportionata.
Quodcumque autem horum defuerit, non potest dici generatio naturalis,
sed miraculosa; si virtute fiat supernaturali. Agens autem naturale, cum sit finitae
virtutis, non potest ex materia non naturaliter proportionata effectum
producere: agens vero supernaturale, cum sit infinitae virtutis, potest ex utraque
materia operari, naturali scilicet et non naturali; et ideo duobus modis
contingit esse miraculum. Uno modo quando neque agens est naturale neque
materia naturaliter proportionata ad talem formam, ut patet in formatione
hominis de limo terrae. Alio modo quando materia est naturalis, sed agens est
supernaturale, ut quando aliquis miraculose a febre sanatur: corpus enim
hominis est naturalis materia sanitatis, quae per supernaturale agens confertur ei.
Et similiter fuit in conceptione hominis Christi. Materia enim quam Virgo ministravit,
fuit materia ex qua naturaliter corpus hominis formari potuit; sed virtus
formans fuit divina. Unde simpliciter dicendum est, conceptionem illam miraculosam
esse, naturalem vero secundum quid: et propter hoc Christus dicitur naturalis
Filius Virginis, quia naturalem materiam ad eius conceptum praeparavit.
AD OBIECTA
Inde patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod quando potentia passiva completur per operationem
naturalis agentis, tunc operatio sequens est naturalis. Hoc autem non fuit
in proposito; et ideo ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum, quod caeco nato illuminato datur potentia visiva sine
omni dispositione contraria visioni; et ideo operatio seu visio sequens est naturalis.
Sed potentia generandi data est Virgini manente virginitate, quae est
dispositio contraria ad conceptum: et ideo sicut potentia miraculose data est,
ita et actus sequens miraculosus fuit. Vel dicendum, quod caeco illuminato
datur potentia passiva, cuius operatio est per hoc quod movetur ab agente
naturali, scilicet colore; et ideo visio ipsa naturalis est. Sed Virgini dicitur data
potentia generativa per hoc quod mota est eius potentia passiva ad generandum
ab agente supernaturali; et ideo operatio sequens est miraculosa.

Torna all'inizio