palacio fuisse refertur, quo quisque imperator milites illic haberet, qui palatinas excubias sorte peragerent, quos eolica lingua littorias nominat. Cumque tres simul illo tempore imperium gubernarent, unusquisque illorum in palacio huius conditionis proprios milites habebat, quibus omnibus quidam eunuchus, Gallus nomine, preerat. Cum quo quadam die duo fratres, id est Stefanus et Constantinus, clam tali ordine consiliati sunt, videlicet dum simul solito ad mensam convenirent et duris sermonibus cognatum Constantinum exasperarent, mox ut condictum indicium magister ab illis sentiret, propriis militibus aditum exeundi panderet, qui eundem Constantinum vel extinguerent vel de palacio turpiter eliminarent, Constantini vero militibus, ne sibi favere possent, aditum interdiceret; quod predictus Gallus libenter adimplere promisit.
[4.] Sed Dei providencia, qui illum silicet Constantinum imperare disposuerat, hanc malignam conspiracionem noluit sibi latere. Isdem vero Gallus divina inspiratione mox creditum sibi consilium Constantino prodere studuit spoponditque ut illis innuentibus Constantini militibus, quos claudere promiserat, aperiret illorumque milites, quibus aperiret spoponderat, clauderet; quod factum est. Cumque in crastinum ad mensam convenirent et predicti fratres iniurias cognato imponerent, certus Constantinus fide Galli, illatis sibi iniuriis constanter vicem reddere cepit. Tunc illi innuentes inquiunt: "Numquidnam, Galle, possumus habere aliquos qui in isto arrogante nostras queant vindicare iniurias? ". At ille: "Potestis" inquit et rapido cursu Constantini milites ad sui senioris auxilium promovit. Qui venientes statim utrumque fratrem comprehenderunt, ac Constantini iussu clerici facti, ad patrem monachum, quem ipsi exiliaverant, detulerunt.
[5.] Quos cum patre venientes cerneret, insultans ait: "Et unde in hac mei exilii solitudine tam devoti et pulchri clerici delati sunt? Sed qui patrem exiliare non puduistis, exilii penam simul non sustinebitis, ut quem contempsistis habere
|
|