ipsius sanctae Dei aecclesiae et eius peculiaris populi, apostolicos dirigere apices:
primum omnium, ut nobis super omnia nectarea, dulcia existunt et desiderabilia
prosperitatis vestrae gaudia addiscere, deinde vero, quae sanctae ecclesiae Dei et
nobis consistunt necessaria, quantotius intimare.
At vero, excellentissime fili et noster spiritalis compater agnoscas, nos pridem
per apostolicas litteras eximiaetati tuae innotuisse, quae in his partibus a Desiderio
Langobardorum rege impie peracta sunt atque crudeliter perpetrata. Igitur dum tam
perniciosam eius operationem cerneremus, aptum prospeximus, praesentem fidelissimum
vestrum missum Rodbertum hic apud nos detinere, quatenus, quid cepta iam fati
Desiderii regis vel Longobardorum populi malitia pareret, praesentialiter agnoscens
atque conspiciens vestram certiorem reddidisset eximiam praecellentiam.
Etenim sicut pridem, ecce et nunc innotescimus a Deo servate excellentiae
vestrae, quod praefatus Langobardorum rex, Pentapolensium per civitates transiens,
quas beato Petro pro magna anime vestrae mercede contulistis, ferro et igne omnia
sata et universa, quae ad sumptus hominum pertinent, consumpsit. Sicque Spolaetinus
et Beneventanus, qui se sub vestra a Deo servata potestate contulerunt, ad magnum
spretum regni vestri desolavit atque ferro et igne eorundem ducatum, loca et civitates,
devastavit. Et conprehensum Alboinum ducem Spoletinum cum eius satrapibus,
qui in fide beati Petri et vestra sacramentum prebuerunt, infixis in eis pessimis
vulneribus, in vinculis detinet. Adpropinquante autem eo Benevento, ilico dux Beneventanus
fugam arripuit in Otorantinam civitatem. Et dum diu immineret, ut ex
ipsa sua civitate eundem ducem suaderet, et, nequaquam in eo suam adimplens voluntatem,
constituit ducem alium in eodem Beneventano ducatu nomine Argis.
Et confestim dirigens Neapolim, isdem Desiderius rex accersivit Georgium imperialem
missum, qui ad vos Franciam directus fuerat. Cum quo nefariae clam
locutus est, iniens cum eo consilium atque suas imperatori dirigens litteras, adhortans
eum, ut suos imperiales dirigat exercitus in hanc Italiam provintiam. Et ipse Desiderius
cum universo Langobardorum populo professus est, Deo sibi contrario, auxilium
prelatis imperialibus exercitibus inpertire, quatenus – ex una parte ipse inperatoris
exercitus et ex alia isdem Desiderius cum universo Langobardorum populo – utrique
dimicantes Ravennantium civitatem conprehendere queant, suamque imperator, quod
Dominus non permittat, adimplere valeat in quodcumque voluerit voluntatem. Nam
et hoc cum eodem Georgio imperiali misso constituit, ut dromonorum Siciliae stolum
in Otorantina civitate dirigatur, ut tam Greci quamque Langobardi ipsam opsidentes
conprehendere valeant civitatem; eamque concedat imperatori cum hominibus et facultatibus,
quae in ea consistunt; et tantummodo ducem illum atque eius nutritorem
Iohannem praedicto regi restituant.
Post vero dissolutionem eorundem ducatuum coniunxit hic ad nos Romae isdem
Langobardorum rex. Et cum eo loquentes, nimis eum adortati sumus et per sacratissimum
corpus beati Petri atque etiam per tuam a Deo protectam excellentiam fortiter
illum coniuravimus, ut civitates illas, id est Immulas, Bononia, Ausimum et Ancona
|
|