insulas habet sub se. In hac contrata sunt arbores producentes
farinam; alique etiam que mei producunt, finaliter et
vinum faciunt; ultimo etiam arbores inveniuntur que venenum
producunt, quod est periculosius venenum quod sit in
mundo; nam circa ipsum non invenitur aliquod remedium
nisi unum. Nam si aliquis de illo veneno sumpsisset, accipiat
de stercore hominis et ipsum distemperet aqua et bibat, propter
quod ab illo veneno totaliter liberatur.
2. Arbores isto modo farinam producunt: Nam ipse sunt
magne, non tamen multum alte, et eas una securi incidunt circa
pedem, per quod quidam liquor exauritur ab ipsis ad modum
colle; quem liquorem ipsi ponunt in sacci sex foliis, quos dimittunt
per XV dies in sole, et in fine XV dierum ex ipso liquore
est facta farina quam postea ponunt per duos dies in aqua maris,
deinde lavant eam aqua dulci et sic faciunt pastam bonam de
mundo, et tunc faciunt de ipsa quicquid volunt, sive cibum,
sive panem multum bonum, de quo ego Fr. Hodoricus iam comedi.
Hec autem propriis oculis ego vidi. Huiusmodi autem panis
exterius pulcer est, interius autem aliquantulum niger est.
|
|