Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 461


Illa autem hora qua illis diis dant ad comedendum, ivi ad videndum.
Et isto modo comedere sibi dant: omnia que illis offerunt
comedenda eis calidissima porriguntur, ita quod fumus illorum
ascendat ad ydola, que ipsi pro comestione istorum ydolorum
esse dicunt; aliud autem totum pro se habent et manducant.
Et sic isto modo dicunt se bene pascere deos suos.
3. Verumtamen hec terra de melioribus est que hodie sint
in mundo, et hoc in hiisque habere posset corpus humanum.
Multa alia de ista terra dici possent, que non ulterius ego scribo.
 
De civitate Fuco, ubi sunt galline albe non habentes pennas sed
solum lanam ut pecudes, ubi etiam mulieres nupte unum....
Cap. XXII.
 
1. De hac contrata, veni versus orientem ad unam civitatem
nomine Fuco, que bene circuit per XXX milliaria, in qua sunt
maiores galli qui sint in mundo. Galline vero sunt albe ut nix
non habentes pennas, sed solum lanam sunt portantes ut pecus.
Hec civitas multum pulcra est sita supra mare.
2. De qua recedens, ivi per xvmdietas transiens per multas
terras et civitates aliaque diversa multa. Dum autem sic irem,

Torna all'inizio