excelsum". 89 In mo , si uocalis longa antecedat, o in psi uertunt,
ut "promo, prompsi"; supina uero faciunt si in tum , "dempsi,
demptum". 90 Alia uero per u-i diuisas faciunt, ut "uomo, uomui",
et ui in itum supina, "uomui, uomitum", "gemui, gemitum". 91 Excipiuntur
"emo, emi, emptum", quod p assumpsit quia m ante t
non inuenitur sine p , et "premo, pressi, pressum". 92 In no , o uel
g antecedentibus, per u-i diuisas faciunt preteritum, ut "pono, posui"
(et antique "posiui"), "gigno, genui" (pro quo antiqui "geno");
supina fiunt subtracta u et addita tum , et correpta penultima,
"positum", "genitum". 93 A "canendo" composite similiter in u-i diuisas:
"succino, succinui", "occino, occinui" (licet Salustius "occano,
occanui" dixit; quidam etiam "occini"), cuius simplex est "cano,
cecini". 94 Supina "succino, succentum", "occino, occentum";
primitiui enim sui terminationem sequuntur (id est "cantum") et,
quamuis in uerbo ipso a in i uertunt, tamen in supino iterum i in
e transferunt. 95 "Temno" uero, no in psi , "tempsi", et si in tum ,
"temptum". 96 Alia uero per ui coniunctum faciunt: "sino, siui",
"sterno, straui", "cerno, creui", "sperno" quoque "spreui", et "lino,
|
|