Polixenam. Dyomedes uero interfecit regem Anthipum, regem
Esterion, regem P<r>otenorem, et regem Optonemum.
Epytaphia uero Hectoris et Achillis sunt ista.
Hectoris enim sunt hec et sufficisset primus versus, qui valde compendiosus
est et omnia comprehendens, qui talis est.
EPYTHAPHIUM HECTORIS
Troum protector, Danaum metus, hic iacet Hector,
Defensor patrie, iuuenum fortissimus, Hector,
Qui murus miseris ciuibus alter erat.
Occubuit telo uiolenti uictus Achillis,
Occubuere simul spesque salusque Frigium.
Hunc ferus Eacides circum sua menia traxit,
Que iuuenis manibus texerat ante suis.
O quantos Priamo lux attulit illa dolores,
Quos fletus Heccube, quos dedit Andromache!
Sed raptum pater infelix auroque repensum
Condidit et merens accumulauit humo.
EP[H]ITAPHIUM ACHILLIS
Pellides ego sum, Thetidis notissima proles,
Cui uirtus clarum nomen habere dedit,
Qui straui tociens armis uictricibus hostes,
Inque fugam solus milia multa dedi.
Hectore sed magno summa est michi gloria ces[s]o,
Qui sepe Argolicas debilitauit opes.
Ille interemptus subiit, me uindice, penas.
Pergama tunc ferro succubuere meo.
Laudibus immensis uictor super astra ferebar,
Cum pressi hostilem, fraude peremptus, humum.
Ego autem Guido de Columpnis predictum Ditem Grecum in
omnibus sum sequtus, pro eo quod ipse Ditis perfectum et completum
fecit in omnibus suum opus ad litteratorum uidelicet solacium,
vt ueram noticiam habeant presentis hystorie et ut magis delectentur
in ipsa. Et ego hystoriam ipsam ornassem dictamine pulchriori
|
|