Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, III

Pag 91


receptum acquirere potuissent, ista omnia integra esse monasterio
reddituros. Fratres denique illi, quorum studio et labore ista facta
sunt, huius monasterii habitacionem deserentes, unus ex eis, qui
Atto dictus est, in monasterio Sancti Martini Marsici montis;
alius vero Placidus nomine in monasterio Beati Petri in valle
Tritensi vitam ducentes, finem fecerunt: fuerant quippe magne
religionis. tunc temporis ab hoc beatissimo papa privilegium
accepit venerabilis abbas Iohannes huiusmodi.
NICOLAUS episcopus servus servorum Dei. dilecto filio.Iohanni
abbati venerabilis monasterii Christi martyris Vincencii
super ipsum fontem Vulturni fluminis constructi, et per eum cunctis
successoribus eius ibidem regulariter ad regimen promovendis in
perpetuum. Et si omnibus sollicitudinem nostram, et Apostolice
Sedis munimentum <animarum> pretendere debemus, piis tamen
locis, et precipue religionis monastica pollentibus habundancius quicquid
pietatis et utilitatis possumus, quatenus ex pia provisione cenobitarum
in futuro plenam mercedem cum eis, et pro eis Deo miserante
mereamus. proinde benivola condescensione annuentes
peticionibus tuis, karissime fili, et abba Iohannes, per hanc apostolice

Torna all'inizio