QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de morte Christi. Secunda de resurrectione eius.
Circa primum quaeruntur tria: 1. Utrum in morte Christi fuerit separata Deitas
ab humanitate; 2. Utrum corpus Christi fuerit dissolutum, vel incineratum;
3. Utrum debeat simpliciter concedi quod Christus, vel Filius Dei, sit mortuus.
ARTICULUS 1
Utrum in morte Christi Deitas a carne separata sit
Ad primum sic proceditur.
1 VIDETUR quod in morte Christi Deitas a carne separata sit. Remoto enim
medio separantur extrema quae per medium coniunguntur. Sed, sicut in 2 dist.,
quaest. 2, art. 2, quaestiunc. 1, dictum est, Divinitas coniungebatur carni
mediante anima. Ergo separata anima a carne, separatur etiam Divinitas.
2. Praeterea, sicut in 2 dist., qu. 1, art. 3, quaestiunc. 2, dictum est, corpus
insensibile non est assumptibile. Sed separata anima, caro remanet quoddam
corpus insensibile. Ergo non potuit remanere Deitati unita, cum nihil possit
esse unitum quod non est assumptibile.
3. Praeterea, nulla res est mortua quae habet in se vitam. Sed si Deitas in morte
a carne separata non fuisset, habuisset in se vitam, quae etiam est fons indeficiens
vitae. Ergo mortua non fuisset.
4. Praeterea, unio humanae naturae ad divinam est per gratiam. Sed corpus
non est capax gratiae nisi mediante anima. Ergo corpus, separata anima, non
potest remanere Deitati unitum.
SED CONTRA, Filius dicitur iacuisse in sepulcro: alias de hoc non esset fides,
quae habet obiectum veritatem increatam. Sed hoc non dicitur nisi quia corpus
in sepulcro fuit. Ergo Deitas a corpore separata non fuit.
Praeterea, Leo Papa dicit: «Tanta fuit unio Dei
et hominis, ut nec supplicio posset diminui, nec morte distingui». Sed supplicium
pati et mori corporis est. Ergo corpus in morte a Divinitate non est
separatum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod Deitas sit separata ab anima. Utraque enim mors, ut
dicitur in littera, scilicet qua separatur corpus ab anima, et qua separatur
anima a Deo, diaboli suasu homini propinata est. Sed Christus in se accepit
|
|