Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 624


D . Super eodem.
Perlatam nobis inmo quasi publicatam infamiam R
canonici de . . super incontinencie vicio et aliis excessibus
pluribus dissimulavimus, iam est diu, sperantes ut
per bona que faceret in posterum opera mala si qua gesserat
delerentur. set quod in eo sperabamus ad meritum,
ad penam proh dolor invenimus, videlicet ut sua cessaret
lascivia, que pocius augmentatur.
Quapropter etc. ut supra per omnia.
E . Citacio de decima retenta.
Constitutus in presencia nostra dilectus filius P ecclesie
rector de . . nobis sua assercione monstravit, quod ipse
et predecessores sui rectores dicte ecclesie a tempore
cuius non exstat memoria in pacifica possessione fuerunt
percipiendi decimas a priore et conventu sancti. .
de tali loco de omnibus terris et possessionibus quas
ipse prioratus habet in parrochia ecclesie sue predicte,
et quod nunc prior et conventus predicti — eorum salutis
inmemores — dictam decimam indebite sibi solvere contradicunt.
de quibus sibi per nos iusticiam fieri postulavit.
Quapropter etc. ut supra usque ad locum ubi dicit eidem
Petro. tunc dicatur: eidem P super retencione dicte decime
et aliis omnibus que contra eos proponere voluerit
de iusticia responsuri.
Alioquin etc. ut supra.
F . Citacio saper causa peccuniaria.
Frater I etc. dilecto in Christo filio etc.
Exposuit nobis dilectus filius P in nostra presencia
constitutus, quod ipse R de tali loco quandam summam
peccunie amicabiliter mutuavit, quam sibi indebite restituere
contradicit.

Torna all'inizio