Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 92


10. De morte Sigisperti Francorum regis, et de nuptiis Euin ducis.
11. De morte Iustini minoris (;) et qualis in vita sua fuerit.
12. De principatu Tiberii Constantini, et de bonis actibus eius (;) sive diviciis quae
ei a Deo concessae sunt.
13 . De aureis quos Hilperico imperator direxit, et de beato Gregorio (;) et de vastatione
Classis.
14. De morte Probini patriarchae (;) et de Helia eius successore.
15. De morte Tiberii Constantini augusti et imperio Mauricii.
16. De regno Authari, et quanta securitas eius tempore fuit.
17. Quomodo Childepertus Italiam introivi, sed facta pace discessit.
18. De expugnatione Brexilli, et de fuga Doctrulfi ducis.
19. De morte Doctrulfi, et quali epitaphio honoratus est.
20. De sacerdotio Pelagii papae et errore Heliae patriarchae.
21. De bello Childeperti contra Hispanos (;) et morte Ingundis.
22. De Francorum exercitu qui in Italiam venit (;) et sine effectu regressus est.
23. De aquae diluvio et miraculo quod factum est in basilica sancti Zenonis.
24. De pontificatu beati Gregorii, et de clade quae tunc Romae facta est.
25. Quomodo beatus Gregorius Anglos convertit.
26. De morte Heliae patriarchae et sacerdotio Severi et eius errore.
27. Quod rex Authari exercitum ad Histriam misit, et de Francione.
28. Quomodo rex Authari sororem Childeperti in matrimonium petiit.
29. Quomodo Franci in Italiam introierunt et [a] Langobardis devicti sunt.
30. Quomodo rex Authari in Baioariam, ut suam sponsam videret, perrexit (;) et quomodo
eam accepit uxorem.
31. Quomodo iterum Francorum exercitus in Italiam venit (;) et quia eos morbus
desinteriae invasit, et de eorum in patriam reversione.
32. Quomodo rex Authari Beneventum perrexit.
33. De Zottone primo Beneventanorum duce.
34. Quomodo Authari rex legatos ad Gunthramnum misit, et de eius mirabili visione.
35. De morte Authari regis, et de regno Agilulfi.
EXPLICIUNT CAPITULA.

Torna all'inizio