Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 316


erat una de uxoribus suis; et quia nondum videramus imperatorem,
noluerunt nos vocare nec intromittere ad ordam ipsius, sed
fecerunt nobis in tentorio nostro secundum Tartaros valde bene
serviri et, ut quiesceremus, nos per unam diem retinuerunt
ibidem.
<27>. Inde procedentes in vigilia beati Petri, terram intravimus
Naimanorum, qui sunt pagani. In die autem apostolorum Petri et
Pauli cecidit ibidem magna nix, et habuimus maximum frigus.
Hec autem terra supra modum est montuosa et frigida et de planitie
ibi modicum invenitur (et iste due nationes non laborant,
sed sicut Tartari in tentoriis habitabant, quas etiam ipsi deleverunt)
per quam ivimus multis diebus.
<28>. Deinde terram intravimus Mongalorum, quos nos Tartaros
appellamus. Per quam terram, sicut credimus, ivimus per tres septimanas
fortiter equitando, et in die beate Marie Magdalene venimus
ad Cuyuc, qui nunc est imperator. Per omnem istam viam
valde venimus festinanter, quia preceptum erat Tartaris nostris ut
cito nos ducerent ad curiam solemnem, iam ex pluribus annis
indictam propter electionem imperatoris, ut mature venire possemus.
Iccirco surgebamus de mane et ibamus usque ad noctem sine
comestione, et sepius veniebamus tam tarde quod non comedebamus
in sero, sed illud quod debebamus manducare in vespere
dabatur nobis in mane. Et quantumcumque poterant equi trotare
ibamus: equis enim nullo modo parcebatur, quia in die sepius habebamus

Torna all'inizio