Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 132


in hieme; qui autem presciti sunt electi quasi turtures in hieme similiter dormientes.
Ut autem hoc intelligere debeamus, cogit nos ipsa lux creatarum rerum, que
non casuali ambiguitate quomodolibet obfuscatur, set potenti quodam ordine
fulget, docens, ut iam diximus, divinitus Ysaac exhibitum Habrae et Iacob Isaac
ipsique Iacob duodecim patriarchas ad similitudinem duodecim apostolorum,
qui ordine simili futuri erant in Christo. Neque enim fortuitu ista accidisse patitur
intelligere vivens ordo rationis, presertim cum de Iohanne dictum sit: Fuit homo
missus a Deo, cui nomen erat Iohannes
. Set, ne rursum putent reprobi ex Dei
se ordinatione perire, cum ipse dicat: Non est voluntatis mee mors impii ,
considerarent si possent in illa ordinatione divina non esse derogatum libero
arbitrio quia electis gratia presto est; set, cum essent omnes anime electorum in
prescientia eius, voluit aliquas ex eis, ut supra diximus, sub quodam prepotenti
ordine ponere in corporibus ad hoc aptis ex uno patre vel genere propagatis, ad
aliquid innuendum aut significandum pro salute multorum; ceteras autem sic
distinguere per tempora in duobus populis, ut, quando animas electas infudit –
secundum maiorem partem dico – semini Habrae, reprobas infunderet semini
Iaphet et e converso; ut per hoc, quod Deus temporaliter hos humiliat et hos
exaltat , non solum ostenderet precipuam causam salutis esse humilitatem,
causam vero obdurationis superbiam, verum etiam operaretur eandem salutem
humiliando superbos et abiciendo a conspectu oculorum suorum. Ceterum ne
quererentur hii, quibus non est data gratia credulitatis, contra iustum iudicem
Deum – quasi idcirco reprobi sint quia eos ipse, qui iudex est, in cecitate
reliquerit – voluit aliquibus, immo multitudini reproborum, quibus datum est
regenerationis sacramentum, infundere ipsam gratiam in qua non erant usque in
finem mansuri aut cum ea fideliter operaturi, ut per hoc intelligant infideles
reprobi misericorditer actum secum, quod non est data sibi gratia pro cuius
negligentia essent districtius puniendi. Unde et Apostolus, disputans diutius de
hac profunditate iudiciorum Dei, ait inter cetera: conclusit Deus omnia in incredulitate
ut omnium misereatur
.

BENEDICTUS: Si hii qui presciti sunt reprobi non sunt accepturi verbum
salutis, quare eis adnuntiatur aut quare durius increpantur?
IOACHIM: Quia non discernuntur in hac vita reprobi ab electis et nonnulli
electorum per nimiam correctionem et etiam per flagella redeunt ad viam salutis,

Torna all'inizio