6. Contra, videtur quod etiam in brutis sit. In quibuscumque enim est voluntarium,
in illis liberum arbitrium est. Sed ut in 3 Ethic. Philosophus dicit,
voluntario et pueri et alia animalia communicant. Ergo videtur quod alia animalia
liberum arbitrium habeant.
7. Praeterea liberum arbitrium consistit in electione convenientium, et refutatione
nocivorum. Sed alia animalia fugiunt nocivum, et prosequuntur conveniens.
Ergo videtur quod liberum arbitrium habeant, praecipue cum sponte
illud faciant.
Solutio
Respondeo dicendum, quod nihil agit nisi secundum quod est in actu; et inde est
quod oportet omne agens esse determinatum ad alteram partem: quod enim ad
utrumlibet est aequaliter se habens, est quodammodo potentia respectu utriusque:
et inde est, quod, ut dicit Commentator in 2 Phys. ab eo
quod est ad utrumlibet, nihil sequitur, nisi determinetur. Determinatio autem
agentis ad aliquam actionem, oportet quod sit ab aliqua cognitione praestituente
finem illi actioni. Sed cognitio determinans actionem et praestituens finem, in quibusdam
quidem coniuncta est, sicut homo finem suae actionis sibi praestituit; in
quibusdam vero separata est, sicut in his quae agunt per naturam: rerum enim
naturalium actiones non sunt frustra, ut in 2 Physic. probatur,
sed ad certos fines ordinatae ab intellectu naturam instituente, ut sic totum opus
naturae sit quodammodo opus intelligentiae, ut Philosophus dicit.
Sic ergo patet quod haec est differentia in agentibus quia quaedam determinant
sibi finem et actum in finem illum, quaedam vero non: nec aliquod agens finem
sibi praestituere potest nisi rationem finis cognoscat et ordinem eius quod est
ad finem ipsum, quod solum in habentibus intellectum est: et inde est quod iudicium
de actione propria est solum in habentibus intellectum, quasi in potestate
eorum constitutum sit eligere hanc actionem vel illam; unde et dominium sui
actus habere dicuntur: et propter hoc in solis intellectum habentibus liberum
arbitrium invenitur, non autem in illis quorum actiones non determinantur ab
ipsis agentibus, sed a quibusdam aliis causis prioribus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis, ut in
1 libro dictum est, semper eminentius in ipso inveniuntur, et ideo electio salvatur
in Deo hoc modo quod abiiciatur id quod imperfectionis est retento eo quod
ad perfectionem pertinet: quod enim post inquisitionem consilii electio fiat, hoc
imperfectionis est et accidit libero arbitrio prout est in natura ignorante; unde
secundum hoc in Deo non salvatur; sed quantum ad hoc quod determinatio sui
actus non est sibi ab alio sed a seipso; unde ipse verissime sui operis dominus
est, et propter hoc etiam in littera dicitur quod liberum arbitrium aliter in Deo
quam in aliis invenitur.
|
|