Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 208


futuro torquetur, cum nondum arbitrio suo aliquod c.97r.b
malum fecerit? Nec iuste quisquam afficitur pena, nisi
ante noxa precesserit" . Conclusit tandem eximius
Augustinus: " Deus bonus est, Deus iustus est, Deus
omnipotens est: hoc dubitare omnino dementis est.
Tantorum ergo malorum que fiunt in parvulis iusta
causa est" . Et quod sit iusta, monstravit ipse Doctor
eximius in li. de Ori. anime et in XLVI c. li. Encheri.
et in li. Retrac. De Genesy adversum Maneceos:
" Certum est parentum peccatis parvulos obligari, nec
dico solum primorum hominum, sed suorum eciam de
quibus ipsi nati sunt. Unde non inprobabiliter dixit illa
divina sentencia: ‘Reddam peccata patrum in filios’.
Quod per Eçechielem in XVIII c. prophetatum fuerat
ubi dixerat: ‘Patres vestri manducaverunt uvam acerbam
et obstupuerunt filiorum dentes’" . Require notanter
in li. Mundi c.LII. Dixit eciam contra Pelagianos
prout dixi in li. Her.c. Pelagii: " Non esset instituta regeneracio
sancti Baptismatis, nisi esset generacio viciosa.
Quapropter, eciam de legictimo matrimonio procreatus

1



5




10




15




20
Torna all'inizio