15 Et nota quod omnes presbiteri cardinales dicunt tituli sancte
talis nomine sancte unde est cardinalis, et nota quod predictas
salutationes potes mittere unicuique viro religioso, mutatis que
mutanda sunt convenienter.
16 Item nota quod unusquisque cardinalis, episcopus, magnus
abbas, et etiam magni comites specialem habent salutationem.
Unde semper dominum de salutatione inquirere debes.
17 Patriarche et archiepiscopi quotiens scribunt suffraganeis suis
se in salutatione premittunt, et episcopos vocant `venerabiles
fratres', ceteros autem 'dilectos filios de patriarchatu' vel
'archiepiscopatu'.
18 Patriarcha sic salutat suum suffraganeum:
«H. Dei gratia Ierosolimitanus patriarcha et apostolice
sedis legatus, venerabili fratri G. Cesariensi archiepiscopo,
salutem et benedictionem.»
19 Metropolitanus sic salutat vel potest salutare suffraganeum
suum:
«H. Dei gratia sancte Ravennatis ecclesie archiepiscopus,
Venerabili fratri G. Bononiensi episcopo salutem.»
20 Sunt etiam quidam patriarche et archiepiscopi qui sunt apostolice
sedis legati, quod debet in salutatione poni, ut archiepiscopus
sancti Iacobi et patriarcha Ierosolimitanus:
«H. Dei gratia Grandensis patriarcha et totius Dalmatie
atque Croatie primas, dilecto filio B. nobili viro salutem in
Domino.»
21 Suffraganeus sic potest salutare suum metropolitanum:
«Venerabili patri et domino H. Dei gratia sancte Ravennatis
ecclesie archiepiscopo dignissimo, T. permissione divina
Faventinus episcopus licet indignus promptam et debitam
in omnibus reverentiam.»
|
|