Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

134


aliquorum timorem quin ipse sententiam proferat et executioni
demandet, et istam talem constantiam facit timor Dei, unde dicit
Salomon: "Iustus, quasi leo confidens, absque timore erit". quantumcumque
enim iudex sapienter inquisivisset et mature ponderasset,
si tamen in sententiando timidus esset, omnia precedentia
pro nichilo haberentur. et ideo, si timor Dei non affuerit, totum
iudicium subversum erit. unde dicitur in Ecclesiastico:
"Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur
domus tua" idest tota operacio tua. si igitur
rector sive iudex sine timore Dei existens aut non sapienter investigat
aut non mature ponderat aut non constanter sententiat, sepe
iudicium suum pervertet et reum absolvet et innocentem puniet.
quibus sermo divinus per Ysaiam prophetam maledictionem
suam imprecatur dicens: "Ve vobis qui iustificatis impium
pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo". tales
enim, qui impios iustificant et iustos condempnant, non debent
appellari iudices vel rectores, sed tyrampni et crudeles. dicit
enim beatus Augustinus in libro De Civitate Dei: "Remota
iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia?". et
ponit exemplum de quodam pirata, qui Dyonides vocabatur,
qui cum fuisset captus et ad imperatorem Alexandrum ductus,

Torna all'inizio