Solutio
Respondeo dicendum, quod tres personas divinas assumere unam humanam
naturam in unitate unius personae, est impossibile, quia contradictionem implicat.
Cum enim unio Dei et hominis non possit fieri in natura, ut infra, dist. 5,
probabitur, oportet quod fiat in persona, ut scilicet sit eadem personalitas assumentis
et assumpti; unde ponere unam personam ex parte assumpti et tres ex
parte assumentis est incompossibile. Et non potest etiam similiter esse una unitate
unius hypostasis vel suppositi, ad minus quantum ad secundam opinionem,
quae ponitur infra dist. 6, quae ponit unionem non tantum in persona, sed
etiam in supposito et hypostasi.
Sed quod natura assumpta a tribus personis sit una unitate singularis naturae,
non est impossibile, loquendo de potentia absoluta; quamvis non sit congruum
secundum ordinem divinae sapientiae; cum unius personae Incarnatio ad reparationem
mille mundorum sufficiat. Dico autem unitatem singularis naturae, si
assumeretur unum corpus et una anima sibi unita, ex quorum unione una
humanitas resultaret, ut sic tres personae in una natura assumpta convenirent
sicut conveniunt in natura aeterna. Quidam vero e converso contrariam opinionem
tenent; et secundum utramque potest ad obiecta responderi.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Anselmus ibi accipit unum hominem, unam
personam humanam: hoc enim est incompossibile ei quod ponitur tres personas
assumentes esse.
Ad secundum dicendum, quod assumptio illa terminaretur ad aliquid unum in
persona, non ita quod uni tantum personae uniretur, sed quia a qualibet trium
personarum assumeretur in unitatem personae, ut non esset alia persona hominis
assumpti a tribus personis Patris et Filii et Spiritus Sancti, quasi homo per
se, inquantum homo, sit persona; esset tamen alia persona Patris, alia Filii,
alia Spiritus Sancti, humanitatem eamdem assumentium.
Ad tertium dicendum, quod communicatio idiomatum intelligitur respectu alterius
naturae; unde praedicta positione facta, hic homo non communicaret Filio
idiomata Patris, sed solum idiomata humanae naturae.
Ad quartum dicendum, quod, sicut supra in primo libro dictum est, in divinis
duplex est communitas, rei et rationis. Communitate rei nihil est ibi commune
nisi absolutum; sed communitate rationis est ibi commune hoc nomen persona,
vel relatio: et ita per hunc modum communitatis potest communiter convenire
Patri et Filio et Spiritui Sancto ut unusquisque eorum trahat humanam naturam
eamdem numero in unitatem personae suae.
|
|