Petrarca Franciscus: Africa

Pag 5

LIBER PRIMUS


(Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur)
Nomen et alta canam Siculi miracula regis,
Non audita procul, sed que modo vidimus omnes
Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat,
Longius isse retro: tenet hos millesimus annus
Solicitos; pudet hac alios consistere meta;
Nullus ad etatem propriam respexit, ut erret
Musa parum notos nullo prohibente per annos
Liberior: Troiamque adeo canit ille ruentem,
Ille refert Thebas iuvenemque occultat Achillem,
Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet.
Ipse ego non nostri referam modo temporis acta,
Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros
Eruere est animus nimiasque retundere vires.
At semper te corde gerens properansque reverti,
Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta
Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant;
Sed timui, me teque videns atque omnia librans.
Ingenium tentare libet, si forte secundis
Cesserit auspiciis; solidis tunc viribus alta
Aggrediar, namque ipse aderis, meque ampla videbit
Inclita Parthenope redeuntem ad menia rursus
Et Romana iterum referentem serta poetam.
Nunc teneras frondes humili de stipite vulsi,
Scipiade egregio primos comitante paratus:
Tunc validos carpam ramos; tu nempe iuvabis
Materia, generose, tua, calamumque labantem
Firmabis, meritumque decus continget amanti
Altera temporibus pulcerrima laurea nostris.




45




50




55




60




65




70
Torna all'inizio